Ubi Plato?

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Audi tellus, mottetto a 6 voci (pubblicato in Sacrae cantiones liber quartus, 1566, n. 9). Cappella Amsterdam, dir. Daniel Reuss.

Audi tellus, audi magni maris limbus,
audi omne quod vivit sub sole:
hujus mundi decus et gloria
quam sint falsa et transitoria,
ut testantur haec temporalia
non in uno statu manentia.
Nulli valet regalis dignitas,
nulli valet corporis quantitas,
nulli artium valet profunditas,
nulli magnae valent divitiae,
nullum salvat genus aut species,
nulli prodest auri congeries.
Transierunt rerum materies
ut a sole liquescit glacies.

Ubi Plato? Ubi Porphirius?
Ubi Tullius aut Vergilius?
Ubi Thales? Ubi Empedocles,
aut egregius Aristoteles?
Ubi Alexander? Ubi rex maximus?
Ubi Hector, Trojae fortissimus?

Ubi David, rex doctissimus?
Ubi Salomon prudentissimus?
Ubi Absolon pulcherrimus?
Cum Helena Paris pulcherrima?
Transierunt legem mortalium
per unius momenti spatium
ceciderunt in profundum ut lapides,
quis scit an detur eis requies?
Sed tu, Deus, rector fidelium,
fac te nobis semper propitium
cum de malis fiet judicium.


Altre composizioni di Orlando di Lasso in questo blog:

Orlandi musa canora

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Nectar et ambrosiam, mottetto a 6 voci (n. 1 delle Cantiones sacrae 6 vocum, 1594). Collegium Vocale Gent, dir. Philippe Herreweghe.

Nectar et ambrosiam tibi Princeps inclitae vitae
Astreae studium amorque pacis ferunt.
Tu carus populo tu summis gratus et imis
es, candor morum hoc integritasque facit.
Vive igitur felix, vive usque ad nestoris annos
Orlandi hoc optat musa canora tibi.


Esca d’amor celeste

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Come la cera al foco, madrigale a 6 voci (pubblicato in Madrigali novamente composti, 1585, n. 12) su testo di Gabriele Fiamma (Inno, overo Oda alla Carità, stanza 7). Vox Luminis, dir. Lionel Meunier.

Come la cera al foco,
Ch’accenda esca terrena,
Si va struggendo e manca a poco a poco,
Cosi gli affanni onde la vita e piena,
E le gioie e i diletti
Vani, e terrestri affetti,
Si van struggendo a queste
Fiamme, ch’accende esca d’amor celeste.


Lasso, Come la cera al foco

Attendite et videte

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): O vos omnes, responsorio a 4 voci (pubblicato in Pro Triduo Sacro in nocturno, 1582, n. 14). Egidius Kwartet.

O vos omnes qui transitis per viam,
attendite et videte
si est dolor similis sicut dolor meus.
Attendite universi populi et videte dolorem meum,
si est dolor similis sicut dolor meus.


Timor et tremor

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Timor et tremor, mottetto a 6 voci (pubblicato in Thesaurus Musicus III, 1564, n. 6). The Sixteen, dir. Harry Christophers.

Timor et tremor venerunt super me,
et caligo cecidit super me:
miserere mei, Domine, miserere mei,
quoniam in te confidit anima mea.

Exaudi, Deus, deprecationem meam,
quia refugium meum es tu et adjutor fortis.
Domine, invocavi te, non confundar.


I confini della Terra

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Viderunt omnes fines terrae, mottetto a 5 voci (n. 7 della raccolta Patrocinium musices officia aliquot tertia pars, 1574). De Labyrintho, dir. Walter Testolin.


William Byrd (c1540 - 1623): Viderunt omnes fines terrae, mottetto a 4 voci (n. 5 della raccolta Gradualia: seu cantionum sacrarum, liber secundus, 1607). The Cardinall’s Musick, dir. Andrew Carwood.


Giuste e vere sono le vie

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Cantabant canticum Moysi, mottetto a 6 voci (n. 21 delle Cantiones sacrae 6 vocum, 1594). Collegium Vocale Gent, dir. Philippe Herreweghe.

Cantabant canticum Moysi servi Dei et canticum agni dicentes:
Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine, Deus omnipotens.
Justae et verae sunt viae tuae, Domine, Rex saeculorum.

Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum?
Quia solus pius es, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo,
quoniam judicia tua manifesta sunt.

(Apocalisse XV:3-4)