Llibre vermell – III



Anonimo: Ad mortem festinamus. Anche questo brano, una delle più celebri danze macabre medievali, ha la forma di un virelai. Varie interpretazioni, dite voi quale preferite.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Scribere proposui
de contemptu mundano
ut degentes seculi
non mulcentur in vano;
iam est hora surgere
a sompno mortis pravo.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Vita brevis breviter
in brevi finietur,
mors venit velociter
quae neminem veretur.
Omnia mors perimit
et nulli miseretur.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Ni conversus fueris
et sicut puer factus
et vitam mutaveris
in meliores actus,
intrare non poteris
regnum Dei beatus.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Tuba cum sonuerit
dies erit extrema
et iudex advenerit
vocabit sempiterna
electos in patria
prescitos ad inferna.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Quam felices fuerint
qui cum Christo regnabunt
facie ad faciem
sic eum adspectabunt.
Sanctus, Sanctus, Dominus
Sabaoth conclamabunt.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Et quam tristes fuerint
qui eterne peribunt,
pene non deficient,
non propter has obibunt,
heu, heu, heu, miserrimi,
nunquam inde exibunt.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Cuncti reges seculi
et in mundo magnates
adventant et clerici
omnesque potestates,
fiant velut parvuli,
dimittant vanitates.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Heu, fratres karissimi,
si digne contemplemus
passionem Domini
amara et si flemus,
ut pupillam oculi
servabit, ne peccemus.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Alma Virgo virginum,
in celis coronata,
apud tuum filium
sis nobis advocata
et post hoc exilium
occurrens mediata.

Ad mortem festinamus
peccare desistamus.

Vile cadaver eris:
cur non peccare vereris?
cur intumescere queris?
ut quid pecuniam queris?
quid vestes pomposas geris?
ut quid honores queris?
cur non penitens confiteris?
contra proximum non leteris?


Ad mortem festinamus

Llibre vermell – II

Anonimo: Mariam matrem virginem. New London Consort, dir. Philip Pickett; la voce solista è di Catherine Bott.

Mariam matrem virginem attolite.
Ihesum Christum extollite concorditer.

Maria seculi asilum defende nos.
Ihesu tutum refugium exaudi nos.
Iam estis nos totaliter diffugium
totum mundi confugium realiter.

Ihesu suprema bonitas verissima.
Maria dulcis pietas gratissima.
Amplissima conformiter sit caritas
ad nos quos pellit vanitas enormiter.

Maria facta saeculis salvatio.
Ihesu damnati hominis redemptio.
Pugnare quem viriliter per famulis
percussus duris iaculis atrociter.


Llibre vermell – I

Anonimo: Stella splendens, danza in tondo. New London Consort, dir. Philip Pickett.
Il manoscritto noto come Llibre vermell – «libro vermiglio», dal colore del velluto che ne ricopre la rilegatura (ottocentesca) – è un codice del XIV secolo conservato nella biblioteca del monastero di Montserrat, presso Barcellona. Contiene dieci composizioni musicali di varia natura, la cui presenza nel volume è spiegata con queste parole: «Poiché i pellegrini di Montserrat gradiscono a volte cantare e ballare, sia durante le veglie notturne nella chiesa della Beata Vergine, sia di giorno nella piazza della chiesa – luoghi dove è lecito cantare solo canzoni decorose e devote – sono stati trascritti alcuni canti di natura confacente al fine di soddisfare le loro esigenze. Bisogna adoperarne con rispetto e moderazione, senza arrecare disturbo a coloro che desiderano pregare e meditare».
Stella splendens in monte, in forma di virelai, è una delle cinque danze riportate nel Llibre vermell.

Stella splendens in monte
ut solis radium
miraculis serrato
exaudi populum.

Concurrunt universi
gaudentes populi
divites et egeni
grandes et parvuli
ipsum ingrediuntur
ut cernunt oculi
et inde revertuntur
gratiis repleti.

Principes et magnates
ex stirpe regia
saeculi potestates
obtenta venia
peccaminum proclamant
tundentes pectora
poplite flexo clamant
hic: Ave Maria.

Prelati et barones
comites incliti
religiosi omnes
atque presbyteri
milites mercatores
cives marinari
burgenses piscatores
praemiantur ibi.

Rustici aratores
nec non notarii
advocati scultores
cuncti ligni fabri
sartores et sutores
nec non lanifici
artifices et omnes
gratulantur ibi.

Reginae comitissae
illustres dominae
potentes et ancillae
juvenes parvulae
virgines et antiquae
pariter viduae
conscendunt et hunc montem
et religiosae.

Coetus hic aggregantur
hic ut exhibeant
vota regratiantur
ut ipsa et reddant
aulam istam ditantes
hoc cuncti videant
jocalibus ornantes
soluti redeant.

Cuncti ergo precantes
sexus utriusque
mentes nostras mundantes
oremus devote
virginem gloriosam
matrem clementiae
in coelis gratiosam
sentiamus vere.