In sempiterna sæcula

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Conditor alme siderum, inno a 4 voci (pubblicato in Hymni totius anni, 1581, n. 1). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

I (gregoriano)

Conditor alme siderum
æterna lux credentium
Christe redemptor omnium
exaudi preces supplicum

II (Victoria)

Qui condolens interitu
mortis perire sæculum
salvasti mundum languidum
donans reis remedium.

III (gregoriano)

Vergente mundi vespere
uti sponsus de thalamo
egressus honestissima
Virginis matris clausula.

IV (Victoria)

Cuius forti potentiæ
genu curvantur omnia
cælestia, terrestia
nutu fatentur subdita.

V (gregoriano)

Te, Sancte fide quæsumus,
venture judex sæculi,
conserva nos in tempore
hostis a telo perfidi.

VI (Victoria)

Sit, Christe rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito
in sempiterna sæcula.
Amen.


Altre composizioni di Tomás Luis de Victoria in questo blog:

Veni, creator Spiritus – di Victoria

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Veni, creator Spiritus, inno a 4 voci (pubblicato in in Hymni totius anni, 1581, n. 10) sul testo tradizionalmente attribuito a Rabano Mauro, arcivescovo di Magonza (IX secolo). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

I (gregoriano)

Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia,
quæ tu creasti pectora.

II (Victoria)

Qui diceris Paraclitus,
donum Dei altissimi,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

III (gregoriano)

Tu septiformis munere,
dextræ Dei tu digitus,
tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.

IV (Victoria)

Accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.

V (gregoriano)

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te prævio,
vitemus omne noxium.

VI (Victoria)

Per te sciamus, da, Patrem,
noscamus atque Filium,
te utriusque Spiritum
credamus omni tempore.

VII (gregoriano)

Gloria Patri Domino,
Natoque qui amor tuis:
surrexit, ac Paraclito,
in sæculorum sæcula.


Come una voluta di fumo

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Vidi speciosam, mottetto a 5 voci (pubblicato in Motecta, que partim quaternis, partim quinis, alia senis, alia octonis vocibus concinuntur, vol. I, 1572, n. 27). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

1a pars :
Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum:
Cuius inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis eius.
Et sicut dies verni, flores rosarum circumdabant eam, et lilia convallium.

2a pars :
Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris?
Et sicut dies verni, flores rosarum circumdabant eam, et lilia convallium.


Alma redemptoris mater: Josquin & Victoria

Josquin des Prez (c1450 - 27 agosto 1521): Alma redemptoris mater, antifona (mottetto) a 4 voci (1518). Ensemble De Labyrinto.

Alma Redemptoris Mater, quae pervia coeli porta manes,
et stella maris, succurre cadenti, surgere qui curat, populo:
tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem,
Virgo prius ac posterius, Gabrielis ab ore sumens illud Ave, peccatorum miserere.

Josquin: Alma redemptoris mater a 4


Tomás Luis de Victoria (1548 - 27 agosto 1611): Alma redemptoris mater, antifona a 8 voci (pubblicata in Cantica B. Virginis, 1581, n. 18). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

Victoria: Alma redemptoris mater a 8

Un angelo, ancora

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Descendit angelus, mottetto a 5 voci (pubblicato in Motecta, que partim quaternis, partim quinis, alia senis, alia octonis vocibus con­ci­nun­tur, vol. I, 1572, n. 22). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

Descendit angelus Domini ad Zachariam,
dicens Accipe puerum in senectute tua:
Et habebit nomen Joannes Baptista.
Ne timeas, quoniam exaudita est oratio tua,
et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium:
Et habebit nomen Joannes Baptista.

Suggerimento: da ascoltarsi leggendo L’angelo caduto di Enrico Garrou 🙂


O sacrum convivium – I

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): O sacrum convivium, mottetto a 6 voci in festo Corporis Christi (pubblicato in Motecta, que partim quaternis, partim quinis, alia senis, alia octonis vocibus con­ci­nun­tur, vol. I, 1572, n. 29). Ensemble Plus Ultra.

O sacrum convivium, in quo Christus sumitur;
recolitur memoria passionis ejus;
mens impletur gratia;
et futurae gloriae nobis pignus datur.
Alleluia.


Bruna, ma bella

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Nigra sum, sed formosa, antifona (mottetto) a 6 voci (pubblicato in Motecta festorum totius anni cum Communi Sanctorum, quae partim senis, partim quinis, partim quaternis, alia octonis vocibus concinuntur, 1585, n. 3); testo tratto dal Canticum canticorum (I:5, II:10-12) in parte modificato.
Alcune interpretazioni del mio mottetto preferito. Nell’ordine:
– The Tallis Scholars, dir. Peter Phillips
– Chanticleer
– The Song Company
– Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone

Nigra sum sed formosa filia Jerusalem
Ideo dilexit me Dominus et introduxit me in cubiculum suum et dixit mihi:
surge amica mea et veni.
Jam hiems transiit, imber abiit et recessit,
Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit.

Victoria è uno dei più straordinari compositori di ogni tempo. Ogni volta che ho l’occasione di ascoltare la sua musica mi sorprende la maestria con cui riesce a creare architetture polifoniche di complesse senza mai rinunciare all’intelligibilità del testo e alla piacevolezza dell’insieme. Questo brano è un esempio significativo della sua arte formidabile.