Deus homo factus est

Adrian Willaert (1490 - 1562): Mirabile mysterium, mottetto a 5 voci (pubblicato in Musica quatuor vocum quae vulgo motecta nuncupatur liber primus, 1539, n. 15). Singer Pur: Claudia Reinhard, soprano; Klaus Wenk, Markus Zapp e Manuel Warwitz, tenori; Marcus Schmidl, basso.

Mirabile mysterium declaratur hodie,
innovantur naturae, Deus homo factus est.
Id quod fuit permansit, et quod non erat assumpsit,
non commixtionem passus, neque divisionem.

Da perenne gaudium

Adrian Willaert (1490 - 1562): Veni Sancte Spiritus, mottetto a 6 voci (pubblicato in Musica nova, 1559, n. 11). Singer Pur: Claudia Reinhard, soprano; David Erler, contraltista; Klaus Wenk, Markus Zapp e Manuel Warwitz, tenori; Marcus Schmidl, basso.

1a pars :

Veni Sancte Spiritus,
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.

Veni pater pauperum,
Veni dator ­munerum,
Veni lumen cordium.

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

2a pars :

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.

Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
­Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est ­aridum,
Sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est ­frigidum,
Rege quod est devium.

Da tuis fidelibus,
In te confidentibus,
­Sacrum septenarium.

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
Amen.

Ecce Maria

Adrian Willaert (1490 - 1562): Ecce Maria genuit, mottetto a 5 voci (pubblicato in Musica nova, 1559, n. 5: O admirabile commercium, quinta pars). Singer Pur: Claudia Reinhard, soprano; Klaus Wenk, Markus Zapp e Manuel Warwitz, tenori; Marcus Schmidl, basso.

Ecce Maria genuit nobis Salvatorem
Quem Ioannes videns exclamavit dicens:
Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi.
Alleluia.

Radix sancta

Adrian Willaert (1490 - 1562): Ave regina coelorum, Ave Domina, mottetto a 4 voci (pubblicato in Musica quatuor vocum quae vulgo motecta nuncupatur liber primus, 1539, n. 17). Membri dell’ensemble Capilla Flamenca: Marnix De Cat, contraltista; Jan Caals, tenore; Lieven Termont, baritono; Dirk Snellings, basso e direttore.

Ave, Regina caelorum,
Ave, Domina angelorum:
Salve, radix sancta
ex qua mundo lux est orta:
Gaude gloriosa,
super omnes speciosa:
Vale, valde decora
et pro nobis semper Christum exora.

Vecchie letrose

Adrian Willaert (1490 - 7 dicembre 1562): Vecchie letrose, frottola (villanella) a 4 voci (pubblicata in Canzone villanesche alla napolitana, 1545, n. 5). La Capella Reial de Catalunya e Hespèrion XXI, dir. Jordi Savall.

Vecchie letrose, non valete niente
Se non a far l’aguaito per la chiazza.
Tira, tira, tir’alla mazza,
Vecchie letrose, scannaros’e pazze!