Merces vestra est in coelis

Adrian Willaert (1490 - 1562): Beati pauperes spiritu, mottetto a 5 voci (pubblicato in Musica nova, 1559, n. I:8). Singer Pur.

1a pars :

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam saturabuntur.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

2a pars :

Beati qui persecutionum patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.
Beati estis cum maledixerint vobis homines propter me et persecuti vos fuerint
et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me.
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.