In sempiterna sæcula

Tomás Luis de Victoria (1548 - 1611): Conditor alme siderum, inno a 4 voci (pubblicato in Hymni totius anni, 1581, n. 1). Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone.

I (gregoriano)

Conditor alme siderum
æterna lux credentium
Christe redemptor omnium
exaudi preces supplicum

II (Victoria)

Qui condolens interitu
mortis perire sæculum
salvasti mundum languidum
donans reis remedium.

III (gregoriano)

Vergente mundi vespere
uti sponsus de thalamo
egressus honestissima
Virginis matris clausula.

IV (Victoria)

Cuius forti potentiæ
genu curvantur omnia
cælestia, terrestia
nutu fatentur subdita.

V (gregoriano)

Te, Sancte fide quæsumus,
venture judex sæculi,
conserva nos in tempore
hostis a telo perfidi.

VI (Victoria)

Sit, Christe rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito
in sempiterna sæcula.
Amen.