Ubi Plato?

Orlando di Lasso (1530/32 - 1594): Audi tellus, mottetto a 6 voci (pubblicato in Sacrae cantiones liber quartus, 1566, n. 9). Cappella Amsterdam, dir. Daniel Reuss.

Audi tellus, audi magni maris limbus,
audi omne quod vivit sub sole:
hujus mundi decus et gloria
quam sint falsa et transitoria,
ut testantur haec temporalia
non in uno statu manentia.
Nulli valet regalis dignitas,
nulli valet corporis quantitas,
nulli artium valet profunditas,
nulli magnae valent divitiae,
nullum salvat genus aut species,
nulli prodest auri congeries.
Transierunt rerum materies
ut a sole liquescit glacies.

Ubi Plato? Ubi Porphirius?
Ubi Tullius aut Vergilius?
Ubi Thales? Ubi Empedocles,
aut egregius Aristoteles?
Ubi Alexander? Ubi rex maximus?
Ubi Hector, Trojae fortissimus?

Ubi David, rex doctissimus?
Ubi Salomon prudentissimus?
Ubi Absolon pulcherrimus?
Cum Helena Paris pulcherrima?
Transierunt legem mortalium
per unius momenti spatium
ceciderunt in profundum ut lapides,
quis scit an detur eis requies?
Sed tu, Deus, rector fidelium,
fac te nobis semper propitium
cum de malis fiet judicium.


Altre composizioni di Orlando di Lasso in questo blog:

7 pensieri su “Ubi Plato?

  1. Ubi Plato? Ubi Porphirius?
    Ubi Tullius aut Vergilius?
    Ubi Thales? Ubi Empedocles,
    aut egregius Aristoteles?
    Ubi Alexander? Ubi rex maximus?
    Ubi Hector, Trojae fortissimus?

    Qui c’è troppa gente, magari senza mascherina, ci vediamo.

    Piace a 2 people

Scrivi un commento:

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

Questo sito utilizza Akismet per ridurre lo spam. Scopri come vengono elaborati i dati derivati dai commenti.