Psallit laudes, canit hymnos

Loyset Compère (c1445 - 16 agosto 1518): Gaude prole regia, mottetto a 5 voci in lode di santa Caterina d’Alessandria. Capella Sancti Michaelis.

Gaude prole regia,
Virginum egregia,
dulcis o Catherina!

Congaudet exercitus
Cherub te divinitus
ferens in montem Sinai.

Costo regi Cypri nata,
moxque Christo desponsata
passa Alexandria.

Te clamat sanctam in caelis
omnis natio fidelis,
Francia cum Flandria.

Symphonisant dulce melos
cives qui habitant caelos
tam digno consortio.

Sponso tuo occurristi,
laureata quae fuisti,
digna caeli portio.

Psallit laudes, canit hymnos,
cantus personat divinos
fidelis ecclesia.

Laudes erumpit annuas,
colens passiones tUas
duraque supplicia.

o quam dulcis, quam formosa
quamque Christo gratiosa
est haec regis filia!

Quae spreta mundanitate
amplexaque castitate
nitet super filia.

Da captivis libertatem,
aegrotis incolumitatem,
sis spes te deprecantium.

Confer quaeso peregrinis
sanitatem in divinis,
sis via errantium.

Tandem pia Virgo cave,
ne quid in cor nostrum pravae
infundat diabolus.

Sed reice si quid assit
ut post mortem aeterna sit
mansio nostra polus.

Sancta Catherina, ora pro nobis.
Amen.


7 pensieri su “Psallit laudes, canit hymnos

Scrivi un commento:

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

Questo sito utilizza Akismet per ridurre lo spam. Scopri come vengono elaborati i dati derivati dai commenti.