Solemnis urgebat dies

Thomas Tallis (c1505 - 1585): Iam Christus astra ascenderat, inno di Pentecoste a 5 voci. The Sixteen, dir. Harry Christophers.

Iam Christus astra ascenderat,
Regressus unde venerat,
Promisso Patris munere
Sanctum daturus Spiritum.

Solemnis urgebat dies
Quo mistico septemplici
Orbis volutus septies
Signat beata tempora:

Dum hora cunctis tertia
Repente mundus intonat,
Orantibus apostolis
Deum venisse nuntiat.

De Patris ergo lumine
Decorus ignis almus est
Qui fida Christi pectora
Calore verbi compleat.

Dudum sacrata pectora
Tua replesti gratia,
Dimitte nunc peccamina
Et da quieta tempora.

Sit laus Patri cum Filio
Sancto simul Paracleto,
Nobisque mittat Filius
Carisma Sancti Spiritus.

Amen.

Che abbiate una fede oppure no, la dolcezza senza pari della musica di Tallis vi aiuterà sempre a affrontare con serenità le ore più buie.


Ita factum est

Lorenzo Ratti (c1589 - 10 agosto 1630): Si bona suscepimus, mottetto a voci e strumenti; testo da Giobbe 2:10 e 1:21. Ensemble Concerto romano e Li sacri cornetti, dir. Alessandro Quarta.

Si bona suscepimus de manu Dei,
mala autem quare non sustineamus?

Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est:
sit nomen Domini benedictum.
Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc.