Da perenne gaudium

Adrian Willaert (1490 - 1562): Veni Sancte Spiritus, mottetto a 6 voci (pubblicato in Musica nova, 1559, n. I:11). Singer Pur: Claudia Reinhard, soprano; David Erler, contraltista; Klaus Wenk, Markus Zapp e Manuel Warwitz, tenori; Marcus Schmidl, basso.

1a pars :

Veni Sancte Spiritus,
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.

Veni pater pauperum,
Veni dator ­munerum,
Veni lumen cordium.

Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium.

In labore requies,
In aestu temperies,
In fletu solatium.

2a pars :

O lux beatissima,
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.

Sine tuo numine,
Nihil est in homine,
­Nihil est innoxium.

Lava quod est sordidum,
Riga quod est ­aridum,
Sana quod est saucium.

Flecte quod est rigidum,
Fove quod est ­frigidum,
Rege quod est devium.

Da tuis fidelibus,
In te confidentibus,
­Sacrum septenarium.

Da virtutis meritum,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.
Amen.