Ne damnemur in aeternum

Jacques Colebault detto Jacquet de Mantua (1483 - 1559): Salve virgo virginum, mottetto a 4 voci. Ensemble «Jachet de Mantoue».

Salve virgo virginum,
salve lumen luminum,
vale, dulce lilium.
Salve, mater pauperum.
Mater Christi, tu peperisti regem omnium:
gaude pura spes futura deprecantium;
tu in hora mortis nostrae ora Christum Dominum,
ne damnemur in aeternum.
Speciosa pretiosa lux errantium,
generosa, gratiosa sis in hac valle te laudantium
consolatrix et gaudium, apud Patrem et Filium.