Dulce vas amoris

Thomas Tallis (c1505 - 23 novembre 1585): Ave Rosa sine spinis, mottetto a 5 voci. Chapelle du Roi, dir. Alistair Dixon.
Il testo è un tropo della prima parte della Salutatio angelica :

Ave rosa sine spinis,
Te quam Pater in divinis
Majestate sublimavit,
Et ab omni vae purgavit.

Maria, stella dicta maris,
Tu a Nato illustraris
Luce clara deitatis,
Qua praefulges cunctis datis.

Gratia plena : te perfecit
Spiritus Sanctus dum te fecit
Vas divinae bonitatis
Et totius pietatis.

Dominus tecum : miro pacto
Verbo in te carne facto
Opere trini conditoris:
o quam dulce vas amoris.

Benedicta in mulieribus :
Hoc testatur omnis tribus;
Coeli dicunt te beatam
Et super omnes exaltatam.

Et benedictus fructus ventris tui :
Quo nos semper dona frui
Per praegustum hic aeternum
Et post mortem in aeternum:

Hunc, Virgo, salutis sensum,
Tuae laudis gratum pensum,
Conde tuo sinu pia,
Clemens sume, O Maria.
Amen.


Tallis, Ave Rosa sine spinis

6 pensieri su “Dulce vas amoris

Scrivi un commento:

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Google photo

Stai commentando usando il tuo account Google. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

Questo sito utilizza Akismet per ridurre lo spam. Scopri come vengono elaborati i dati derivati dai commenti.