In memoriam


Wolfgang Amadeus Mozart (1756-1791): Sinfonia n. 40 in sol minore K 550 (1788). Concentus Musicus Wien, dir. Nikolaus Harnoncourt (Berlino, 6 dicembre 1929 – Sankt Georgen im Attergau, 5 marzo 2016).


Nikolaus Harnoncourt

Quasi di pari passo


Anonimo: Fas et nefas, Carmen Buranum 19; testo attribuito a Gautier de Châtillon (c1135-c1201). The Boston Camerata, dir. Joel Cohen.

Fas et nefas ambulant

passu fere pari;

prodigus non redimit

vitium avari;

virtus temperantia

quadam singulari

debet medium

ad utrumque vitium

caute contemplari.

Si legisse memoras

ethicam Catonis,

in qua scriptum legitur:

«ambula cum bonis»,

cum ad dandi gloriam

animum disponis,

supra cetera

primum hoc considera,

quis sit dignus donis.

Vultu licet hilari,

verbo licet blando

sis equalis omnibus;

unum tamen mando:

si vis recte gloriam

promereri dando,

primum videas

granum inter paleas,

cui des et quando.

Dare non ut convenit

non est a virtute,

bonum est secundum quid,

sed non absolute;

digne dare poteris

et mereri tute

famam muneris,

si me prius noveris

intus et in cute.

Si prudenter triticum

paleis emundas,

famam emis munere;

sed caveto, dum das,

largitatis oleum

male non effundas.

in te glorior:

cum sim Codro Codrior,

omnibus habundas.

Carmina Burana