Intemerata


Johannes Ockeghem (fra il 1410 e il 1430-1497): Intemerata Dei mater, mottetto a 5 voci (c1487). Ensemble Musica Nova di Lione.

Intemerata Dei mater, generosa puella,
Milia carminibus quam stipant agmina divum,
Respice nos tantum, si quid iubilando meremur.
Tu scis, virgo decens, quante discrimen agatur
Exulibus passimque quibus iactemur arenis.

Nec sine te manet ulla quies, spes nulla laboris,
Nulla salus patrie, domus aut potiunda parentis,
Cui regina prees, dispensans omnia; leto
Suscipis ore pios, dulci quos nectare potas,
Et facis assiduos epulis accumbere sacris.

Aspiciat, facito, miseros pietatis ocello
Filius; ipsa potes. Fessos hinc arripe sursum
Diva virgo manu tutos et in arce locato.


Intemerata