Praeter rerum seriem


Josquin des Prez (c1450 – 1521): Praeter rerum seriem, mottetto a 6 voci (pubblicato in Motetti de la corona, Libro III, 1519). Lumina Ensemble, dir. Anna Pope.

Præter rerum seriem
parit deum hominem
virgo mater.
Nec vir tangit virginem
nec prolis originem
novit pater.

Virtus sancti spiritus
opus illud cœlitus
operatur.
Initus et exitus
partus tui penitus
quis scrutatur?

Dei providentia
quæ disponit omnia
tam suave.
Tua puerperia
transfer in mysteria.
Mater ave.


Josquin, Praeter rerum seriem

Annunci